Evangelium Secundum Marcum*

Caput 4: Versus 1

Et iterum coepit docere.BEDA.Exiens de domo ubi daemonium habere dicitur, docet ad mare, ut ostenderet se ob perfidiae culpam Judaeam relicturum et ad gentes transiturum. Unde apte praemittitur, quia praedicante eo in domo, mater et fratres foris steterunt.HIER.Coepit docere ad mare, ut locus indicet auditores amaros et instabiles. Et ideo, etc., usque ad qui amara dulcificat, tristia convertit in gaudium, aegritudinem in salutem.Navim ascendens,etc.BEDA.Ecclesiam, quae est in mari inter infideles, quam Deus gratia suae visitationis illustrat et dilectam sibi mansionem consecrat.Et omnis turba circa mare.HIER.Hi sunt qui nuper ad audiendum verbum venerunt, et inde pietate animi, ab amaritudine reproborum tamquam a mari secuti sunt: sed nondum cum Domino in navi sunt, quia nondum coelestibus mysteriis vel sacramentis quae desiderant imbuti sunt.
(* Traductions européennes)